Adoro Te Devote - Dan Gibson

Dan Gibson's Solitudes

专辑:《Illumination: Peaceful Gregorian Chants》

更新时间:2025-03-08 20:15:30

文件格式:mp3

网盘下载

Adoro Te Devote - Dan Gibson 歌词

Adoro Te Devote - Dan Gibson's Solitudes

Adoro te devote latens Deitas

Quae sub his figuris vere latitas

Tibi se cor meum totum subiicit

Quia te contemplans totum deficit

Visus tactus gustus in te fallitur

Sed auditu solo tuto creditur

Credo quidquid dixit Dei Filius

Nil hoc verbo veritatis verius

Visus tactus gustus in te fallitur

Sed auditu solo tuto creditur

Credo quidquid dixit Dei Filius

Nil hoc verbo veritatis verius

In Cruce latebat sola Deitas

At hic latet simul et humanitas

Ambo tamen credens atque confitens

Peto quod petivit latro paenitens

Plagas sicut Thomas non intueor

Deum tamen meum te confiteor

Fac me tibi semper magis credere

In te spem habere te diligere

Plagas sicut Thomas non intueor

Deum tamen meum te confiteor

Fac me tibi semper magis credere

In te spem habere te diligere

O memoriale mortis Domini

Panis vivus vitam praestans homini

Praesta meae menti de te vivere

Et te illi semper dulce sapere

Pie pellicane Iesu Domine

Me immundum munda tuo Sanguine

Cuius una stilla salvum facere

Totum mundum quit ab omni scelere

Pie pellicane Iesu Domine

Me immundum munda tuo Sanguine

Cuius una stilla salvum facere

Totum mundum quit ab omni scelere

Iesu quem velatum nunc aspicio

Oro fiat illud quod tam sitio

Ut te revelata cernens facie

Visu sim beatus tuae gloriae

Amen